- ILISSUS
- I.ILISSUSamnis in Attica regione, per fines Atheniensium fluit, ipsasque Athen as ex adverso Cephisi alluens, mari ad Piraeum excipitur: Musis dicatus, quas ab eo Ilissidas vocant. Stat. Theb. l. 4. v. 52. et seqq. viderur hunc fluv. Furiis consecrare, cum ait:——— Anfracta riparum incurvus Elissos,Saevus honos fluvio! Stygias lustrare seucrisEumenides perhibentur aquis.Idem, l. 12. v. 631.Celavit Gelicos ripis Ilissos amores.Nic. Lloyd. Graece Ι᾿λισσὸς, quasi Ε᾿ιλισσὸς, a recurvo et flexuoso cursu. Seneca in Hippol. Act. 1. v. 13. et seqq.Ubi par glacie, lenis Ilissus,Ubi Maeander sic per inaequalesLabitur agros, piger et sterilesAmne maligno radit arenas.Sed Statio non Atticae hunc fluv. verum alium haud longe Sicyone, qui Ε῾λισσὼν Paus. in Corinthiac. indigitati l, c. docet Salmas. ad Solin. p. 836. ubi alium cognominem in Arcadia quoque occurrere, addit. Vide in voce Elissus. Iac. Spon. hodieque vet. nomen retinere, sed aliquaudo plane exsiccari, atque in eius alvero Callirhoen fontem scaturite, refert Itin. part. 2. p. 209.II.ILISSUSurbs Atticae, Steph et fluv. Imbri inf.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.